Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit (Evangelium secundum Marcum 11, 21)
et respondens Jesus ait illis habete fidem Dei (Evangelium secundum Marcum 11, 22)
amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non hæsitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei (Evangelium secundum Marcum 11, 23)
propterea dico vobis omnia quæcumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis (Evangelium secundum Marcum 11, 24)
et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribæ et seniores (Evangelium secundum Marcum 11, 27)
Jesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hæc faciam (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
baptismum Johannis de cælo erat an ex hominibus respondete mihi (Evangelium secundum Marcum 11, 30)
at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de cælo dicet quare ergo non credidistis ei (Evangelium secundum Marcum 11, 31)
sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Johannem quia vere propheta esset (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
et respondentes dicunt Jesu nescimus respondens Jesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam (Evangelium secundum Marcum 11, 33)
et cœpit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et ædificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est (Evangelium secundum Marcum 12, 1)
et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ (Evangelium secundum Marcum 12, 2)