Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
et respondens illi Jesus dixit quid vis tibi faciam cæcus autem dixit ei rabboni ut videam (Evangelium secundum Marcum 10, 51)
et cum adpropinquarent Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis (Evangelium secundum Marcum 11, 1)
benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis (Evangelium secundum Marcum 11, 10)
et alia die cum exirent a Bethania esuriit (Evangelium secundum Marcum 11, 12)
cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit præter folia non enim erat tempus ficorum (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
et respondens dixit ei jam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli ejus (Evangelium secundum Marcum 11, 14)
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit (Evangelium secundum Marcum 11, 15)
et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum (Evangelium secundum Marcum 11, 16)
quo audito principes sacerdotum et scribæ quærebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate (Evangelium secundum Marcum 11, 19)
et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus (Evangelium secundum Marcum 11, 20)