Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (Liber Isaiae 53, 5)

  • et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore ejus (Liber Isaiae 53, 9)

  • et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu ejus dirigetur (Liber Isaiae 53, 10)

  • ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit (Liber Isaiae 53, 12)

  • ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit (Liber Isaiae 54, 3)

  • noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiæ tuæ oblivisceris et obprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius (Liber Isaiae 54, 4)

  • quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen ejus et redemptor tuus Sanctus Israël Deus omnis terræ vocabitur (Liber Isaiae 54, 5)

  • quia ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus (Liber Isaiae 54, 6)

  • ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te (Liber Isaiae 54, 7)

  • in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 8)

  • sicut in diebus Nœ istud mihi est cui juravi ne inducerem aquas Nœ ultra super terram sic juravi ut non irascar tibi et non increpem te (Liber Isaiae 54, 9)

  • montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus (Liber Isaiae 54, 10)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina