Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)

  • reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis (Liber Exodus 14, 28)

  • filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Liber Exodus 14, 29)

  • et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo ejus (Liber Exodus 14, 31)

  • tunc cecinit Moses et filii Israël carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem dejecit in mare (Liber Exodus 15, 1)

  • currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro (Liber Exodus 15, 4)

  • et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ stetit unda fluens congregatæ sunt abyssi in medio mari (Liber Exodus 15, 8)

  • dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea (Liber Exodus 15, 9)

  • flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus (Liber Exodus 15, 10)

  • dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum (Liber Exodus 15, 13)

  • adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim (Liber Exodus 15, 14)

  • tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan (Liber Exodus 15, 15)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina