Fondare 20233 Risultati per: Re
cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)
reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis (Liber Exodus 14, 28)
filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Liber Exodus 14, 29)
et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo ejus (Liber Exodus 14, 31)
tunc cecinit Moses et filii Israël carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem dejecit in mare (Liber Exodus 15, 1)
currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro (Liber Exodus 15, 4)
et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ stetit unda fluens congregatæ sunt abyssi in medio mari (Liber Exodus 15, 8)
dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea (Liber Exodus 15, 9)
flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus (Liber Exodus 15, 10)
dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum (Liber Exodus 15, 13)
adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim (Liber Exodus 15, 14)
tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan (Liber Exodus 15, 15)