Mosaico decorativo

Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat

  • non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ idcirco ego præcipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra (Liber Deuteronomii 15, 11)

  • cum tibi venditus fuerit frater tuus hebræus aut hebræa et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum (Liber Deuteronomii 15, 12)

  • educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuæ et lapidibus obruentur (Liber Deuteronomii 17, 5)

  • qui autem superbierit nolens obœdire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto judicis morietur homo ille et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 17, 12)

  • eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus (Liber Deuteronomii 17, 15)

  • nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël (Liber Deuteronomii 17, 20)

  • et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis (Liber Deuteronomii 18, 2)

  • ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres ejus Levitæ qui stabunt eo tempore coram Domino (Liber Deuteronomii 18, 7)

  • ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quærat a mortuis veritatem (Liber Deuteronomii 18, 11)

  • prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies (Liber Deuteronomii 18, 15)

  • prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi (Liber Deuteronomii 18, 18)

  • ne forsitan proximus ejus cujus effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam ejus qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur (Liber Deuteronomii 19, 6)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina