Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat
nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui (Liber Genesis 34, 19)
et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Jacob filii Symeon et Levi fratres Dinæ gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis (Liber Genesis 34, 25)
quibus patratis audacter Jacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terræ hujus nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea (Liber Genesis 34, 30)
interea locutus est Deus ad Jacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum (Liber Genesis 35, 1)
ædificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum (Liber Genesis 35, 7)
ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)
egressus inde venit verno tempore ad terram quæ ducit Efratham in qua cum parturiret Raël (Liber Genesis 35, 16)
mortua est ergo Raël et sepulta in via quæ ducit Efratham hæc est Bethleem (Liber Genesis 35, 19)
hæ sunt autem generationes Esau ipse est Edom (Liber Genesis 36, 1)
tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suæ et substantiam et pecora et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Jacob (Liber Genesis 36, 6)
hæ sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir (Liber Genesis 36, 9)
erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quæ peperit ei Amalech hii sunt filii Adæ uxoris Esau (Liber Genesis 36, 12)