Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat
nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas (Liber Genesis 31, 39)
dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum (Liber Genesis 31, 46)
immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi (Liber Genesis 31, 54)
Jacob quoque abiit itinere quo cœperat fueruntque ei obviam angeli Dei (Liber Genesis 32, 1)
misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom (Liber Genesis 32, 3)
præcepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau hæc dicit frater tuus Jacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem (Liber Genesis 32, 4)
habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo (Liber Genesis 32, 5)
reversi sunt nuntii ad Jacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris (Liber Genesis 32, 6)
timuit Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas (Liber Genesis 32, 7)
minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Jordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior (Liber Genesis 32, 10)
erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis (Liber Genesis 32, 11)
cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quæ habebat munera Esau fratri suo (Liber Genesis 32, 13)