Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat
dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger ejus fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum (Liber I Samuelis 31, 4)
stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite ejus et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc (Liber II Samuelis 1, 10)
dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenæ amalechitæ ego sum (Liber II Samuelis 1, 13)
doleo super te frater mi Jonathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum (Liber II Samuelis 1, 26)
et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud (Liber II Samuelis 2, 6)
quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël et duobus annis regnavit sola autem domus Juda sequebatur David (Liber II Samuelis 2, 10)
et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda septem annorum et sex mensuum (Liber II Samuelis 2, 11)
rursumque locutus est Abner ad Asaël recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum (Liber II Samuelis 2, 22)
qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asaël et mortuus erat subsistebant (Liber II Samuelis 2, 23)
et exclamavit Abner ad Joab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desæviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos (Liber II Samuelis 2, 26)
et ait Joab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum (Liber II Samuelis 2, 27)
Abner autem et viri ejus abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Jordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra (Liber II Samuelis 2, 29)