Gefunden 2423 Ergebnisse für: Quia
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. (Prophetia Danielis 14, 12)
Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)
Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)
Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 42)
principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino (Prophetia Osee 1, 2)
et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen ejus Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israël sed oblivione obliviscar eorum (Prophetia Osee 1, 6)
et dixit voca nomen ejus Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester (Prophetia Osee 1, 9)
et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezraël (Prophetia Osee 1, 11)
quia fornicata est mater eorum confusa est quæ concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum (Prophetia Osee 2, 5)
et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quæret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc (Prophetia Osee 2, 7)
et hæc nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quæ fecerunt Baal (Prophetia Osee 2, 8)
et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus (Prophetia Osee 2, 20)