Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui
nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc justificatus sum qui autem judicat me Dominus est (Epistula I ad Corinthios 4, 4)
itaque nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis (Epistula I ad Corinthios 4, 7)
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quæ sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam (Epistula I ad Corinthios 4, 18)
veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis (Epistula I ad Corinthios 4, 21)
omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat (Epistula I ad Corinthios 5, 1)
et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit (Epistula I ad Corinthios 5, 2)
ego quidem absens corpore præsens autem spiritu jam judicavi ut præsens eum qui sic operatus est (Epistula I ad Corinthios 5, 3)
non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit (Epistula I ad Corinthios 5, 6)