Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui
venit tempus adpropinquavit dies qui emit non lætetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum ejus (Prophetia Ezechielis 7, 12)
quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur (Prophetia Ezechielis 7, 13)
canite tuba præparentur omnes et non est qui vadat ad prœlium ira enim mea super universum populum ejus (Prophetia Ezechielis 7, 14)
gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur (Prophetia Ezechielis 7, 15)
et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua (Prophetia Ezechielis 7, 16)
omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis (Prophetia Ezechielis 7, 17)
argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est (Prophetia Ezechielis 7, 19)
fac conclusionem quoniam terra plena est judicio sanguinum et civitas plena iniquitate (Prophetia Ezechielis 7, 23)
et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum (Prophetia Ezechielis 7, 24)
angustia superveniente requirent pacem et non erit (Prophetia Ezechielis 7, 25)
rex lugebit et princeps induetur mærore et manus populi terræ conturbabuntur secundum viam eorum faciam eis et secundum judicia eorum judicabo eos et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 7, 27)
et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Juda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini Dei (Prophetia Ezechielis 8, 1)