Gefunden 1197 Ergebnisse für: Promisit Terram Moab
ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem præclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis (Liber Ieremiae 3, 19)
ascendit leo de cubili suo et prædo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuæ vastabuntur remanentes absque habitatore (Liber Ieremiae 4, 7)
aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et cælos et non erat lux in eis (Liber Ieremiae 4, 23)
erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem (Liber Ieremiae 6, 8)
et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus (Liber Ieremiae 6, 12)
a Dan auditus est fremitus equorum ejus a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 8, 16)
quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam dejecta sunt tabernacula nostra (Liber Ieremiae 9, 19)
super Ægyptum et super Judam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent præputium omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde (Liber Ieremiae 9, 26)
sic ergo dicetis eis dii qui cælos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quæ sub cælis sunt (Liber Ieremiae 10, 11)
qui facit terram in fortitudine sua præparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit cælos (Liber Ieremiae 10, 12)
ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies hæc et respondi et dixi amen Domine (Liber Ieremiae 11, 5)
et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et reducam eos virum ad hereditatem suam et virum in terram suam (Liber Ieremiae 12, 15)