Gefunden 4770 Ergebnisse für: Pro
cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terræ funditus coæquavit (Liber Iudicum 7, 13)
dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian jurgantes fortiter et prope vim inferentes (Liber Iudicum 8, 1)
venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes (Liber Iudicum 8, 15)
qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super terram pallium projecerunt in eo inaures de præda (Liber Iudicum 8, 25)
quæ respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear (Liber Iudicum 9, 9)
nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo ejus et reddidistis vicem beneficiis ejus qui pugnavit pro vobis (Liber Iudicum 9, 16)
Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu (Liber Iudicum 9, 50)
erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime janua et super turris tectum stantes per propugnacula (Liber Iudicum 9, 51)
accedensque Abimelech juxta turrem pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur (Liber Iudicum 9, 52)
quæ dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum (Liber Iudicum 10, 16)
dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon cœperit dimicare erit dux populi Galaad (Liber Iudicum 10, 18)
dixeruntque principes Galaad ad Jepthæ ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad (Liber Iudicum 11, 8)