Gefunden 551 Ergebnisse für: Populus
cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Juda (Liber II Paralipomenon 32, 8)
attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 33, 17)
ascendit domum Domini unaque omnes viri Juda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitæ et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis (Liber II Paralipomenon 34, 30)
tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ et constituit regem pro patre suo in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 1)
sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 14)
jamque venerat mensis septimus et erant filii Israël in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem (Liber Esdrae 3, 1)
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini (Liber Esdrae 3, 11)
nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul (Liber Esdrae 3, 13)
factum est igitur ut populus terræ inpediret manus populi Judæ et turbaret eos in ædificando (Liber Esdrae 4, 4)
et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 16)
postquam autem hæc conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israël et sacerdotes et Levitæ a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Jebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Ægyptiorum et Amorreorum (Liber Esdrae 9, 1)
sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et jacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu (Liber Esdrae 10, 1)
