Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Israel
ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israël et super Judam a Dan usque Bersabee (Liber II Samuelis 3, 10)
misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)
sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël dicens tam heri quam nudius tertius quærebatis David ut regnaret super vos (Liber II Samuelis 3, 17)
nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthim et omnium inimicorum ejus (Liber II Samuelis 3, 18)
locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israël et universo Beniamin (Liber II Samuelis 3, 19)
et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël et ineam tecum fœdus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace (Liber II Samuelis 3, 21)
cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus (Liber II Samuelis 3, 32)
manus tuæ non sunt ligatæ et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum (Liber II Samuelis 3, 34)
omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi (Liber II Samuelis 3, 36)
et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner (Liber II Samuelis 3, 37)
dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël (Liber II Samuelis 3, 38)
audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutæ sunt manus ejus omnisque Israël perturbatus est (Liber II Samuelis 4, 1)