Mosaico decorativo

Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Israel

  • quod cum vidissent viri Israël se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis (Liber I Samuelis 13, 6)

  • Hebræi autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum (Liber I Samuelis 13, 7)

  • et expectavit septem diebus juxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo (Liber I Samuelis 13, 8)

  • locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras juxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas (Liber I Samuelis 13, 11)

  • dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)

  • porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam (Liber I Samuelis 13, 19)

  • descendebat ergo omnis Israël ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum (Liber I Samuelis 13, 20)

  • porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quæ erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum (Liber I Samuelis 14, 2)

  • et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan (Liber I Samuelis 14, 3)

  • et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Jonathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israël (Liber I Samuelis 14, 12)

  • et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui jerant ad prædandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo (Liber I Samuelis 14, 15)

  • et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël (Liber I Samuelis 14, 18)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina