Mosaico decorativo

Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Israel

  • cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum (Liber Iudicum 9, 38)

  • sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech (Liber Iudicum 9, 42)

  • tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos (Liber Iudicum 9, 43)

  • illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israël reversi sunt in sedes suas (Liber Iudicum 9, 55)

  • post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim (Liber Iudicum 10, 1)

  • et judicavit Israël viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir (Liber Iudicum 10, 2)

  • huic successit Jair Galaadites qui judicavit Israël per viginti et duos annos (Liber Iudicum 10, 3)

  • filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)

  • in tantum ut filii Ammon Jordane transmisso vastarent Judam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israël nimis (Liber Iudicum 10, 9)

  • dixeruntque filii Israël ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos (Liber Iudicum 10, 15)

  • itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt (Liber Iudicum 10, 17)

  • in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël (Liber Iudicum 11, 4)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina