Gefunden 175 Ergebnisse für: Pede arcam Iordanis fluvium

  • et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis aquæ quæ inferiores sunt decurrent atque deficient quæ autem desuper veniunt in una mole consistent (Liber Iosue 3, 13)

  • igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis pergebant ante eum (Liber Iosue 3, 14)

  • populus autem incedebat contra Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat (Liber Iosue 3, 17)

  • et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)

  • respondebitis eis defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum (Liber Iosue 4, 7)

  • alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis et sunt ibi usque in præsentem diem (Liber Iosue 4, 9)

  • sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Jordanis medio donec omnia conplerentur quæ Josue ut loqueretur ad populum præceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit (Liber Iosue 4, 10)

  • præcipe sacerdotibus qui portant arcam fœderis ut ascendant de Jordane (Liber Iosue 4, 16)

  • cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam humum calcare cœpissent reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant (Liber Iosue 4, 18)

  • septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in jobeleo et præcedant arcam fœderis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis (Liber Iosue 6, 4)

  • vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini (Liber Iosue 6, 6)

  • ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati præcedentes arcam Domini (Liber Iosue 6, 7)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina