Gefunden 175 Ergebnisse für: Pede arcam Iordanis fluvium

  • feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus (Liber Deuteronomii 10, 3)

  • reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quæ hucusque ibi sunt sicut mihi præcepit Dominus (Liber Deuteronomii 10, 5)

  • eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam fœderis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • non misereberis ejus sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges (Liber Deuteronomii 19, 21)

  • accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede ejus spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non ædificat domum fratris sui (Liber Deuteronomii 25, 9)

  • scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • præcepit Levitis qui portabant arcam fœderis Domini dicens (Liber Deuteronomii 31, 25)

  • a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester (Liber Iosue 1, 4)

  • et clamare cœperunt quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticæ portantes eam vos quoque consurgite et sequimini præcedentes (Liber Iosue 3, 3)

  • sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam (Liber Iosue 3, 4)

  • et ait ad sacerdotes tollite arcam fœderis et præcedite populum qui jussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos (Liber Iosue 3, 6)

  • tu autem præcipe sacerdotibus qui portant arcam fœderis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis state in ea (Liber Iosue 3, 8)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina