Gefunden 1208 Ergebnisse für: Pater Et Filius
dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian (Liber Iudicum 8, 22)
quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus (Liber Iudicum 8, 23)
abiit itaque Hierobbaal filius Joas et habitavit in domo sua (Liber Iudicum 8, 29)
mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona et sepultus in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri (Liber Iudicum 8, 32)
abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suæ et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suæ dicens (Liber Iudicum 9, 1)
et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Joatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est (Liber Iudicum 9, 5)
venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sycimam ad cujus adventum erecti habitatores Sychem (Liber Iudicum 9, 26)
clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quæ est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei (Liber Iudicum 9, 28)
et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem (Liber Iudicum 9, 31)
egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)
post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim (Liber Iudicum 10, 1)
fuit illo tempore Jepthæ Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad (Liber Iudicum 11, 1)