Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis (Epistula ad Ephesios 6, 18)
pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui (Epistula ad Ephesios 6, 20)
ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi (Epistula ad Philippenses 1, 10)
quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum (Epistula ad Philippenses 1, 16)
secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem (Epistula ad Philippenses 1, 20)
necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meæ mittere ad vos (Epistula ad Philippenses 2, 25)
qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia (Epistula ad Philippenses 3, 21)
omnia possum in eo qui me confortat (Epistula ad Philippenses 4, 13)
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei et Timotheus frater (Epistula ad Colossenses 1, 1)
propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii (Epistula ad Colossenses 1, 5)
ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali (Epistula ad Colossenses 1, 9)
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio (Epistula ad Colossenses 1, 11)