Mosaico decorativo

Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó

  • stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël (Liber Iudith 8, 32)

  • quibus abscedentibus Judith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens (Liber Iudith 9, 1)

  • tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti (Liber Iudith 9, 4)

  • omnes enim viæ tuæ paratæ sunt et tua judicia in providentia tua posuisti (Liber Iudith 9, 5)

  • respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Ægyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum (Liber Iudith 9, 6)

  • erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)

  • et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis jucunditatis suæ induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se (Liber Iudith 10, 3)

  • cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret (Liber Iudith 10, 4)

  • inposuit itaque abræ suæ ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est (Liber Iudith 10, 5)

  • cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis (Liber Iudith 10, 6)

  • Judith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra ejus (Liber Iudith 10, 10)

  • quæ respondit filia sum Hebræorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro (Liber Iudith 10, 12)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina