Mosaico decorativo

Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó

  • egressa est itaque de loco peregrinationis suæ cum utraque nuru et jam in via posita revertendi in terram Juda (Liber Ruth 1, 7)

  • et dicere tecum pergemus ad populum tuum (Liber Ruth 1, 10)

  • quibus illa respondit revertimini filiæ mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis (Liber Ruth 1, 11)

  • revertimini filiæ mi abite jam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios (Liber Ruth 1, 12)

  • cui dixit Nœmi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea (Liber Ruth 1, 15)

  • quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus (Liber Ruth 1, 16)

  • quibus ait ne vocetis me Nœmi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens (Liber Ruth 1, 20)

  • egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Nœmi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens (Liber Ruth 1, 21)

  • erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz (Liber Ruth 2, 1)

  • dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si jubes vadam in agrum et colligam spicas quæ metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi (Liber Ruth 2, 2)

  • abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech (Liber Ruth 2, 3)

  • et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus (Liber Ruth 2, 4)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina