Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam (Liber Iudicum 19, 28)
omnesque anguli populorum et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum (Liber Iudicum 20, 2)
respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti (Liber Iudicum 20, 4)
quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestræ quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israël (Liber Iudicum 20, 6)
stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum (Liber Iudicum 20, 8)
decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur (Liber Iudicum 20, 10)
sed ex cunctis urbibus quæ suæ sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israël populum dimicarent (Liber Iudicum 20, 14)
qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra prœliantes et sic fundis ad certum jacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur (Liber Iudicum 20, 16)
qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Judas sit dux vester (Liber Iudicum 20, 18)
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen (Liber Iudicum 20, 23)
eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta in illos cæde baccati sunt ut decem et octo milia virorum educentium gladium prosternerent (Liber Iudicum 20, 25)
et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat arca fœderis Dei (Liber Iudicum 20, 27)