Gefunden 945 Ergebnisse für: Omnia
sed habitavimus in tabernaculis et obœdientes fecimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster (Liber Ieremiae 35, 10)
domui autem Rechabitarum dixit Hieremias hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod obœdistis præcepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus et fecistis universa quæ præcepit vobis (Liber Ieremiae 35, 18)
tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc (Liber Ieremiae 36, 2)
et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini (Liber Ieremiae 36, 8)
et nuntiavit eis Micheas omnia verba quæ audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi (Liber Ieremiae 36, 13)
igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos (Liber Ieremiae 36, 16)
domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate (Liber Ieremiae 38, 9)
venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum (Liber Ieremiae 38, 27)
lacus autem in quem projecerat Ismaël omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël ipsum replevit Ismaël filius Nathaniæ occisis (Liber Ieremiae 41, 9)
quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus (Liber Ieremiae 42, 20)
factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hæc (Liber Ieremiae 43, 1)
super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)