Gefunden 574 Ergebnisse für: Nunc
et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 1, 9)
et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes (Prophetia Malachiae 2, 1)
ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem ædificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt (Prophetia Malachiae 3, 15)
a diebus autem Johannis Baptistæ usque nunc regnum cælorum vim patitur et violenti rapiunt illud (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)
tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)
alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israël est descendat nunc de cruce et credemus ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in sæculo futuro vitam æternam (Evangelium secundum Marcum 10, 30)
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
Christus rex Israël descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei (Evangelium secundum Marcum 15, 32)
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis (Evangelium secundum Lucam 6, 21)
