Gefunden 557 Ergebnisse für: Nobis
quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos (Epistula II ad Corinthios 1, 9)
adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis ejus quæ in nobis est donationis per multos gratiæ agantur pro nobis (Epistula II ad Corinthios 1, 11)
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus (Epistula II ad Corinthios 3, 3)
non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est (Epistula II ad Corinthios 3, 5)
habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis (Epistula II ad Corinthios 4, 7)
ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis (Epistula II ad Corinthios 4, 12)
id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ supra modum in sublimitatem æternum gloriæ pondus operatur nobis (Epistula II ad Corinthios 4, 17)
non contemplantibus nobis quæ videntur sed quæ non videntur quæ enim videntur temporalia sunt quæ autem non videntur æterna sunt (Epistula II ad Corinthios 4, 18)
qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus (Epistula II ad Corinthios 5, 5)
non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 18)