Gefunden 581 Ergebnisse für: Murmurantem Moses Ignis Avaritia
locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)
ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet (Liber Deuteronomii 32, 22)
venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi ipse et Josue filius Nun (Liber Deuteronomii 32, 44)
hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam (Liber Deuteronomii 33, 1)
legem præcepit nobis Moses hereditatem multitudinis Jacob (Liber Deuteronomii 33, 4)
ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)
mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab jubente Domino (Liber Deuteronomii 34, 5)
Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus ejus nec dentes illius moti sunt (Liber Deuteronomii 34, 7)
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Deuteronomii 34, 9)
et non surrexit propheta ultra in Israël sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem (Liber Deuteronomii 34, 10)
et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quæ fecit Moses coram universo Israël (Liber Deuteronomii 34, 12)
Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël (Liber Iosue 1, 2)