Gefunden 581 Ergebnisse für: Murmurantem Moses Ignis Avaritia
ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti (Liber Deuteronomii 4, 33)
de cælo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis (Liber Deuteronomii 4, 36)
tunc separavit Moses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam (Liber Deuteronomii 4, 41)
ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israël (Liber Deuteronomii 4, 44)
trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israël egressi ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 46)
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israël cærimonias atque judicia quæ ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete (Liber Deuteronomii 5, 1)
facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis (Liber Deuteronomii 5, 4)
hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi (Liber Deuteronomii 5, 22)
ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo (Liber Deuteronomii 5, 24)
cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur (Liber Deuteronomii 5, 25)
quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere (Liber Deuteronomii 5, 26)
scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi (Liber Deuteronomii 9, 3)