Gefunden 518 Ergebnisse für: Moses Legem
deditque Moses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem cujus hæc divisio est (Liber Iosue 13, 24)
hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Jordanem contra Hiericho ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 32)
duabus enim tribubus et dimidiæ dederat Moses trans Jordanem possessionem absque Levitis qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos (Liber Iosue 14, 3)
quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur (Liber Iosue 14, 7)
juravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in æternum quia secutus es Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 9)
quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini (Liber Iosue 18, 7)
dixitque ad eos fecistis omnia quæ vobis præcepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus obœdistis (Liber Iosue 22, 2)
quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Jordanem (Liber Iosue 22, 4)
ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra (Liber Iosue 22, 5)
tribui autem Manasse mediæ possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediæ quæ superfuit dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem ejus plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis (Liber Iosue 22, 7)
dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach (Liber Iudicum 1, 20)
locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam (Liber I Samuelis 10, 25)
