Mosaico decorativo

Gefunden 5144 Ergebnisse für: Mors Autem Saul

  • sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ qui est forma futuri (Epistula ad Romanos 5, 14)

  • et non sicut per unum peccantem ita et donum nam judicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in justificationem (Epistula ad Romanos 5, 16)

  • si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiæ et donationis et justitiæ accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 17)

  • lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia (Epistula ad Romanos 5, 20)

  • si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo (Epistula ad Romanos 6, 8)

  • scientes quod Christus surgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur (Epistula ad Romanos 6, 9)

  • quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo (Epistula ad Romanos 6, 10)

  • ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Jesu (Epistula ad Romanos 6, 11)

  • gratias autem Deo quod fuistis servi peccati obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis (Epistula ad Romanos 6, 17)

  • liberati autem a peccato servi facti estis justitiæ (Epistula ad Romanos 6, 18)

  • quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est (Epistula ad Romanos 6, 21)

  • nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam æternam (Epistula ad Romanos 6, 22)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina