Gefunden 1477 Ergebnisse für: Mea
ideo hæc dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super jumenta et super lignum regionis et super fruges terræ et succendetur et non extinguetur (Liber Ieremiae 7, 20)
sed hoc verbum præcepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis (Liber Ieremiae 7, 23)
numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 9, 9)
et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea (Liber Ieremiae 9, 13)
væ mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane hæc infirmitas mea est et portabo illam (Liber Ieremiae 10, 19)
tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas (Liber Ieremiae 10, 20)
quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Liber Ieremiae 11, 4)
quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Ægypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam (Liber Ieremiae 11, 7)
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)
quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es (Liber Ieremiae 11, 15)
tu autem Domine Sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 11, 20)
reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus (Liber Ieremiae 12, 7)