Mosaico decorativo

Gefunden 1477 Ergebnisse für: Mea

  • posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti (Liber Iob 13, 27)

  • putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea (Liber Iob 14, 14)

  • signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam (Liber Iob 14, 17)

  • poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea (Liber Iob 16, 4)

  • rugæ meæ testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi (Liber Iob 16, 9)

  • aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt pœnis meis (Liber Iob 16, 11)

  • ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum (Liber Iob 16, 13)

  • circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea (Liber Iob 16, 14)

  • saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum (Liber Iob 16, 16)

  • facies mea intumuit a fletu et palpebræ meæ caligaverunt (Liber Iob 16, 17)

  • caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt (Liber Iob 17, 7)

  • si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum (Liber Iob 17, 13)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina