Fondare 1477 Risultati per: Mea
posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti (Liber Iob 13, 27)
putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea (Liber Iob 14, 14)
signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam (Liber Iob 14, 17)
poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea (Liber Iob 16, 4)
rugæ meæ testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi (Liber Iob 16, 9)
aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt pœnis meis (Liber Iob 16, 11)
ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum (Liber Iob 16, 13)
circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea (Liber Iob 16, 14)
saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum (Liber Iob 16, 16)
facies mea intumuit a fletu et palpebræ meæ caligaverunt (Liber Iob 16, 17)
caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt (Liber Iob 17, 7)
si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum (Liber Iob 17, 13)