Gefunden 504 Ergebnisse für: Manus
Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret (Liber Isaiae 26, 11)
in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum (Liber Isaiae 31, 7)
qui ambulat in justitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum (Liber Isaiae 33, 15)
et ipse misit eis sortem et manus ejus divisit eam illis in mensuram usque in æternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea (Liber Isaiae 34, 17)
confortate manus dissolutas et genua debilia roborate (Liber Isaiae 35, 3)
ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israël creavit illud (Liber Isaiae 41, 20)
ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meæ tetenderunt cælos et omni militiæ eorum mandavi (Liber Isaiae 45, 12)
manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est cælos ego vocabo eos et stabunt simul (Liber Isaiae 48, 13)
et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suæ protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me (Liber Isaiae 49, 2)
quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)
posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meæ protexi te ut plantes cælos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu (Liber Isaiae 51, 16)
beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum (Liber Isaiae 56, 2)