Gefunden 504 Ergebnisse für: Manus
venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius (Liber Sapientiae 7, 11)
tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent (Liber Sapientiae 8, 12)
non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 18)
et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum (Liber Sapientiae 12, 6)
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est (Liber Sapientiae 14, 8)
adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiæ et quos rogantes projecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur (Liber Sapientiae 19, 3)
dicentes si pænitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum (Liber Ecclesiasticus 2, 22)
si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui (Liber Ecclesiasticus 4, 22)
non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta (Liber Ecclesiasticus 4, 36)
si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius (Liber Ecclesiasticus 8, 1)