Mosaico decorativo

Gefunden 384 Ergebnisse für: Liberator Liberation Populi

  • in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei non ad ventilandum et ad purgandum (Liber Ieremiae 4, 11)

  • et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax (Liber Ieremiae 6, 14)

  • filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos (Liber Ieremiae 6, 26)

  • ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël (Liber Ieremiae 7, 12)

  • et erit morticinum populi hujus in cibum volucribus cæli et bestiis terræ et non erit qui abigat (Liber Ieremiae 7, 33)

  • et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax (Liber Ieremiae 8, 11)

  • ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex ejus non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis (Liber Ieremiae 8, 19)

  • super contritionem filiæ populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me (Liber Ieremiae 8, 21)

  • numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei (Liber Ieremiae 8, 22)

  • quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiæ populi mei (Liber Ieremiae 9, 1)

  • propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei (Liber Ieremiae 9, 7)

  • et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut jurent in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum jurare in Baal ædificabuntur in medio populi mei (Liber Ieremiae 12, 16)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina