Gefunden 2001 Ergebnisse für: Lia
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Juda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia (Liber II Paralipomenon 17, 14)
post hunc Johanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia (Liber II Paralipomenon 17, 15)
post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 17, 16)
hunc sequebatur robustus ad prœlia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia (Liber II Paralipomenon 17, 17)
post istum etiam Jozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum (Liber II Paralipomenon 17, 18)
itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat dixerunt rex Israël iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo (Liber II Paralipomenon 18, 31)
in Hierusalem quoque constituit Josaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israël ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus (Liber II Paralipomenon 19, 8)
venit ergo Josaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro prædæ magnitudine (Liber II Paralipomenon 20, 25)
regnavit igitur Josaphat super Judam et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Selachi (Liber II Paralipomenon 20, 31)
ambulavitque in viis regum Israël sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor ejus et fecit malum in conspectu Domini (Liber II Paralipomenon 21, 6)
adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda (Liber II Paralipomenon 21, 12)
tu autem ægrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos (Liber II Paralipomenon 21, 15)