Gefunden 1901 Ergebnisse für: Lex Domini
verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda quod vidit super Samariam et Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 1)
propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini (Prophetia Michaeae 2, 5)
dicit domus Jacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes ejus nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur (Prophetia Michaeae 2, 7)
verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini judicio et virtute ut adnuntiem Jacob scelus suum et Israël peccatum suum (Prophetia Michaeae 3, 8)
et in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi (Prophetia Michaeae 4, 1)
et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 2)
et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est (Prophetia Michaeae 4, 4)
quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra (Prophetia Michaeae 4, 5)
ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium ejus quia congregavit eos quasi fænum areæ (Prophetia Michaeae 4, 12)
et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ (Prophetia Michaeae 5, 4)
audiant montes judicium Domini et fortia fundamenta terræ quia judicium Domini cum populo suo et cum Israël dijudicabitur (Prophetia Michaeae 6, 2)
populus meus memento quæso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret justitias Domini (Prophetia Michaeae 6, 5)
