Gefunden 1901 Ergebnisse für: Lex Domini
a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet (Prophetia Ioel 1, 15)
canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terræ quia venit dies Domini quia prope est (Prophetia Ioel 2, 1)
et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra ejus quia fortia et facientia verbum ejus magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum (Prophetia Ioel 2, 11)
inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum (Prophetia Ioel 2, 17)
et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum (Prophetia Ioel 2, 26)
sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis (Prophetia Ioel 2, 31)
et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit (Prophetia Ioel 2, 32)
populi populi in valle concisionis quia juxta est dies Domini in valle concisionis (Prophetia Ioel 3, 14)
et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Juda ibunt aquæ et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum (Prophetia Ioel 3, 18)
hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Juda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata ejus non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quæ abierant patres eorum (Prophetia Amos 2, 4)
væ desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebræ et non lux (Prophetia Amos 5, 18)
numquid non tenebræ dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea (Prophetia Amos 5, 20)
