Mosaico decorativo

Gefunden 601 Ergebnisse für: Juda

  • et non adquievit Amasias ascenditque Joas rex Israël et viderunt se ipse et Amasias rex Juda in Bethsames oppido Judæ (Liber II Regum 14, 11)

  • percussusque est Juda coram Israël et fugerunt unusquisque in tabernacula sua (Liber II Regum 14, 12)

  • Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Regum 14, 13)

  • reliqua autem verborum Joas quæ fecit et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 14, 15)

  • vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël viginti quinque annis (Liber II Regum 14, 17)

  • reliqua autem sermonum Amasiæ nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 14, 18)

  • anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda regnavit Hieroboam filius Joas regis Israël in Samaria quadraginta et uno anno (Liber II Regum 14, 23)

  • reliqua autem sermonum Azariæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 15, 6)

  • anno tricesimo nono Azariæ regis Juda regnavit Manahem filius Gaddi super Israël decem annis in Samaria (Liber II Regum 15, 17)

  • anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda (Liber II Regum 15, 32)

  • reliqua autem sermonum Joatham et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 15, 36)

  • anno septimodecimo Phacee filii Romeliæ regnavit Ahaz filius Joatham regis Juda (Liber II Regum 16, 1)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina