Fondare 601 Risultati per: Juda
et non adquievit Amasias ascenditque Joas rex Israël et viderunt se ipse et Amasias rex Juda in Bethsames oppido Judæ (Liber II Regum 14, 11)
percussusque est Juda coram Israël et fugerunt unusquisque in tabernacula sua (Liber II Regum 14, 12)
Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Regum 14, 13)
reliqua autem verborum Joas quæ fecit et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 14, 15)
vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël viginti quinque annis (Liber II Regum 14, 17)
reliqua autem sermonum Amasiæ nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 14, 18)
anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda regnavit Hieroboam filius Joas regis Israël in Samaria quadraginta et uno anno (Liber II Regum 14, 23)
reliqua autem sermonum Azariæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 15, 6)
anno tricesimo nono Azariæ regis Juda regnavit Manahem filius Gaddi super Israël decem annis in Samaria (Liber II Regum 15, 17)
anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda (Liber II Regum 15, 32)
reliqua autem sermonum Joatham et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 15, 36)
anno septimodecimo Phacee filii Romeliæ regnavit Ahaz filius Joatham regis Juda (Liber II Regum 16, 1)
