Gefunden 52 Ergebnisse für: Jordanis transitum

  • cumque venissent ad tumulos Jordanis in terra Chanaan ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis (Liber Iosue 22, 10)

  • quod cum audissent filii Israël et ad eos certi nuntii detulissent ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse altare in terra Chanaan super Jordanis tumulos contra filios Israël (Liber Iosue 22, 11)

  • et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Jordanis usque ad mare Magnum multæque adhuc supersunt nationes (Liber Iosue 23, 4)

  • qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam (Liber Iudicum 3, 28)

  • adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis (Liber Iudicum 7, 25)

  • misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus ejus misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum præbere contempsit mansit itaque in Cades (Liber Iudicum 11, 17)

  • occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis per quæ Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditæ numquid Ephrateus es quo dicente non sum (Liber Iudicum 12, 5)

  • interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia (Liber Iudicum 12, 6)

  • in campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan (Liber I Regum 7, 46)

  • et levavit pallium Heliæ quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Jordanis (Liber II Regum 2, 13)

  • trans Jordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Jordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Jasa cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 78)

  • in regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha (Liber II Paralipomenon 4, 17)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina