Gefunden 52 Ergebnisse für: Jordanis transitum

  • elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Jordanis quæ universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Ægyptus venientibus in Segor (Liber Genesis 13, 10)

  • Amalech habitat in meridie Hettheus et Jebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis (Liber Numeri 13, 30)

  • nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israël (Liber Numeri 20, 21)

  • tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut juraverat Dominus (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum (Liber Deuteronomii 2, 28)

  • noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides (Liber Deuteronomii 2, 30)

  • hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quæ ducit ad vadum Jordanis illisque egressis statim porta clausa est (Liber Iosue 2, 7)

  • tu autem præcipe sacerdotibus qui portant arcam fœderis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis state in ea (Liber Iosue 3, 8)

  • et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis aquæ quæ inferiores sunt decurrent atque deficient quæ autem desuper veniunt in una mole consistent (Liber Iosue 3, 13)

  • ingressisque eis Jordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquæ cum Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret (Liber Iosue 3, 15)

  • populus autem incedebat contra Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat (Liber Iosue 3, 17)

  • et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria (Liber Iosue 4, 3)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina