Gefunden 760 Ergebnisse für: Ipse
Porro hircus caprarum, rex Græcorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)
Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum ipse prævalebit adversus regem Aquilonis. (Prophetia Danielis 11, 8)
Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)
Erat autem Habacuc propheta in Iudæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 32)
Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 42)
et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu (Prophetia Osee 2, 24)
et vidit Ephraim languorem suum et Judas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum (Prophetia Osee 5, 13)
quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos (Prophetia Osee 6, 2)
quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammæ (Prophetia Osee 7, 6)
Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur (Prophetia Osee 7, 8)
comederunt alieni robur ejus et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit (Prophetia Osee 7, 9)
quia ex Israël et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ (Prophetia Osee 8, 6)
