Mosaico decorativo

Gefunden 252 Ergebnisse für: Ilo

  • quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)

  • quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et præparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua (Liber Ieremiae 50, 9)

  • ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terræ (Liber Ieremiae 50, 41)

  • et laudabunt super Babylonem cæli et terra et omnia quæ in eis sunt quia ab aquilone venient ei prædones ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 48)

  • et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu ejus et de medio ejus quasi species electri id est de medio ignis (Prophetia Ezechielis 1, 4)

  • et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos (Prophetia Ezechielis 5, 1)

  • et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et cælum et adduxit in Hierusalem in visione Dei juxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portæ altaris idolum zeli in ipso introitu (Prophetia Ezechielis 8, 5)

  • et introduxit me per ostium portæ domus Domini quod respiciebat ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem (Prophetia Ezechielis 8, 14)

  • et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • et dices saltui meridiano audi verbum Domini hæc dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 20, 47)

  • pro eo autem quod occidi in te justum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 21, 4)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina