Mosaico decorativo

Gefunden 3413 Ergebnisse für: Filii Israel

  • nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod jurgatus sit contra Israël et pugnaverit contra eum (Liber Iudicum 11, 25)

  • igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non justa judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël et inter filios Ammon (Liber Iudicum 11, 27)

  • percussitque ab Arœr usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quæ est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël (Liber Iudicum 11, 33)

  • expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quæ ignorabat virum exinde mos increbuit in Israël et consuetudo servata est (Liber Iudicum 11, 39)

  • ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël et plangant filiam Jepthæ Galaaditæ diebus quattuor (Liber Iudicum 11, 40)

  • judicavitque Jepthæ Galaadites Israël sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad (Liber Iudicum 12, 7)

  • post hunc judicavit Israël Abessan de Bethleem (Liber Iudicum 12, 8)

  • qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis judicavit Israël (Liber Iudicum 12, 9)

  • post hunc judicavit in Israël Abdon filius Hellel Farathonites (Liber Iudicum 12, 13)

  • qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et judicavit in Israël octo annis (Liber Iudicum 12, 14)

  • rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis (Liber Iudicum 13, 1)

  • quia concipies et paries filium cujus non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum (Liber Iudicum 13, 5)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina