Mosaico decorativo

Gefunden 456 Ergebnisse für: Fili Hominis

  • et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)

  • tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 2, 6)

  • tu autem fili hominis audi quæcumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quæcumque ego do tibi (Prophetia Ezechielis 2, 8)

  • et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israël (Prophetia Ezechielis 3, 1)

  • et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce (Prophetia Ezechielis 3, 3)

  • et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israël et loqueris verba mea ad eos (Prophetia Ezechielis 3, 4)

  • et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi (Prophetia Ezechielis 3, 10)

  • fili hominis speculatorem dedi te domui Israël et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 3, 17)

  • et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum (Prophetia Ezechielis 3, 25)

  • et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem (Prophetia Ezechielis 4, 1)

  • et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent (Prophetia Ezechielis 4, 16)

  • et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos (Prophetia Ezechielis 5, 1)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina