Mosaico decorativo

Gefunden 665 Ergebnisse für: Fecit

  • stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam (Liber II Samuelis 23, 12)

  • hæc fecit Banajas filius Jojadæ (Liber II Samuelis 23, 22)

  • et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias (Liber I Regum 2, 24)

  • igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)

  • et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu (Liber I Regum 6, 5)

  • ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (Liber I Regum 6, 16)

  • et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis (Liber I Regum 6, 23)

  • et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes (Liber I Regum 6, 29)

  • et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque (Liber I Regum 6, 31)

  • et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie majoris porticus et columnas et epistylia super columnas (Liber I Regum 7, 6)

  • porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem (Liber I Regum 7, 7)

  • et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina